Charter Document - 04020030
Charter Number: | 04020030 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus tam nunc existentibus quam futuris tenorem presencium cognituris quod nos Agnes relicta quondam domini Rapotonis de Valchenwerch ob anime nostre nec non mariti nostri Rapotonis ac filij nostri Cadoldi remedium et salutem delegauimus fratribus in pomgartenberge jus proprietatis in quodam predio in putzingen quod in eodem nos constat hactenus habuisse filijs nostris hadmaro et Rapotone consensum nobis prebentibus in hoc facto Igitur ne huic nostre donacionis effectui quisquam in posterum ausu valeat temerario contraire presentes litteras ipsis dedimus Sigilli nostri munimine roboratas Huius rei testes sunt venerabilis dominus Eber Abbas in Zwetl frater Rapoto prior loci eiusdem frater Leo conuersus domus eiusdem Harbo Wichardus Heinricus Milites Perhardus de Windorff Chunradus et Heinricus frater eius de Windistei Chunradus notarius de Elsaren Ditwinus et Rudolfus frater eius filij Greslerij Chunradus et perhardus frater eius filij calhohi militis Acta sunt hec Anno domini MCCLXXXI