Charter Document - 04020029

Charter Document - 04020029


Charter Number: 04020029
Cartulary Title: Baumgartenberg, Zisterzienser
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Quia vite mortalis mutabilitas per singula momenta defluit et decurrit necessarium est et pervtile vt rerum gestarum series per scripturarum et festes transmittatur memorie posterorum Notum sit igitur presentibus et futuris quod ego Vlricus dictus de Capella pro remedio anime mee et vxoris mee Gerdrudis cum voluntate bona eiusdem vxoris mee accedente nichilominus ad hoc ipsum consensu fratrum eius consobrinorum meorum videlicet Cundachri Dietmarj et Vlrici Beate virgini in Pawngartenperg tradidi quitquid possedi in Zelicz liberaliter et precise tali condicione vt de eisdem redditibus capella quam jn porta dicti Monasterij jnchoaui debeat consummari hoc eciam jnteriecto quod postquam LXX talenta pro quibus eadem bona sunt estimata tradidero Ecclesie supra dicte videlicet Pawngartenperg in reliquum redditus in Zelicz jure dotis Capelle ad portam deseruiant et vsibus pauperum Hospitalis Si vero huic donacioni mee in posterum aliquis heredum meorum jnpedimentum forsitan aliquid facere moliatur designatas in hac litera Septem hubas videlicet in Aschaw quinque vnam in Tabra et vnam jn monte prope Mitterberch quas jure empcionis possideo Ecclesia in Pawngartenberg teneat pleno jure Vt igitur huius mee donacionis liberalitas dubium posteris non jmportet cedulam hanc describi feci et Sigillis presentibus conmunirj testibus subnotatis Huius rei testes sunt Hartnidus de Smida Herwordus de Hard Vlricus et Leupoldus fratres qui dicuntur de Mitterberch Vlricus de kirchstegen Ruedlinus de krewzzing Vreitlo de Vridhalmstorf Vlricus filius domini Hartmudi et alij quam plures Acta sunt autem hec apud pawngartenperg feria quinta [post] Penthecosten Anno ab jncarnacione dominj MCCLXXVI