Charter Document - 04020026
| Charter Number: | 04020026 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1272 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Item Notum sit vniuersis presens scriptum jntuentibus quod ego frater h dictus Abbas jn ligunuelde et Conventus ibidem Curiam jn lenngenueld que annuatim quintum medium modium Siliginis et duos modios Auene nec non et quintum medium talentum denariorum juris Ciuilis persoluit domino I venerabili Abbati et conuentui jn Pawngartennperg vendidimus pro Sexaginta tribus talentis et dimidio domno hainrico venerabili Abbate Sancte Crucis presente et iam dictum conuentum per omnia confirmante Vt autem jn perpetuum sepedictus conuentus firmus indiuulsusque permaneat domnus de Sancta Cruce sigillo suo et Abbatis de Zwetl et Abbatis de Pawngarten Necnon et sigillo nostro presens scriptum decreuit conmunire
