Charter Document - 04020023
Charter Number: | 04020023 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos frater J dictus Abbas in Paumgartenberge et Conuentus ibidem vniuersis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum deuenerit notum esse cupimus quod quidam Miles nomine hertwicus dictus de Oede de proprijs bonis suis emit redditus Sex solidorum a fratribus de domo Tewtonica Wienne conmorantibus vnum predium scilicet et molendinum que sita sunt in loco qui dicitur Mulgrund pro remedio vero anime sue et vxoris sue diemudis Eosdem Sex solidorum redditus domui nostre libere delegauit jnnectens talem pia motus deuocione condicionem vt pro eisdem sepe dictis Sex solidis jn die exaltacionis sancte crucis solacium aliquod in vino et piscibus conuentui ministretur Super quo ne posteris aliquod dubium oriatur sed ratum jnuiolabiliter perseueret litteram hanc conscribi fecimus sigilli nostri appensione eandem roborantes Acta sunt hec Anno domini MCC Sexagesimo quinto