Charter Document - 04020020

Charter Document - 04020020


Charter Number: 04020020
Cartulary Title: Baumgartenberg, Zisterzienser
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ad Noticiam tam presentium quam futurorum volumus peruenire quod Vlricus de Samerdorf fratribus in Pawngartenberge super altare Sancte trinitatis ad habendum lumen jbidem Redditus Talenti dimidij pro remedio anime sue libere delegauit distribucionem memorati redditus taliter destinquendo vt LX denariorum redditus de agris in Anaso juris ciuilis dicti fratres libere et absque dilacione aliqua possiderent pro reliquis vero LX denarijs curtem unam in hofkirchen medio tempore pro obligacione tenerent donec supradictus Vlricus tribus talentis ad empcionem redditus aliorum LX denariorum eisdem fratribus datis curtem quam obligauerat eis reciperet absolute empcione quam sepe dicti fratres pro tribus talentis fecerant Eis quiete perpetuo remanente Igitur ad huius rei euidenciam presentem Scedulam scribi fecimus et nostri Sigilli munimine roborari Huius rei testes sunt Vlricus Prior eiusdem loci Heinricus Sacerdos ibidem Heinricus Camerarius Otto maior Cellerarius Fridericus subcellerarius Syboto Custos et alij plures de Conuentu Laici autem Hartmvdus de Smida Herwicus junior de Clamme Jubordus de Muesperge et alij quam plures Datum Anno gracie MCCLVIIII sequenti die post festum sancti Andree Apostolj