Charter Document - 04020018

Charter Document - 04020018


Charter Number: 04020018
Cartulary Title: Baumgartenberg, Zisterzienser
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1257
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum dej Dilectis filijs Abbati et Conuentui Monasterij in Poungardemberge Cysterciensis ordinis Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Exigentibus uestre deuotionis meritis uotis uestris libenter annuimus et petitiones uestras quantum cum deo possumus fauorabiliter exaudimus Significastis siquidem nobis quod bone memorie Vlricus Rudegerus Bertholdus Patauienses Episcopi per suas uobis literas concesserunt ut decimas quarundam Grangiarum uestrarum in Gozoltinge in Modenstorf in Temnich siue ipsas Grangias in Mansos uelletis redigere siue non perciperetis perpetuo pacifice sicut ab initio fundationis uestri Monasterij easdem decimas quiete et sine contradictione qualibet possedistis prout in eorundem Episcoporum litteris plenius dicitur contineri Nos igitur uestris supplicationibus inclinati quod super hoc ab eisdem Episcopis prouide factum est ratum et gratum habentes illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani ij Nonas Martij Pontificatus nostri Anno Tercio