Charter Document - 04020017

Charter Document - 04020017


Charter Number: 04020017
Cartulary Title: Baumgartenberg, Zisterzienser
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1251
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Othakerus dei gracia Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus presentem paginam inspecturis in perpetuum Cum omnia Cysterciensis ordinis monasteria in nostro dominio constituta nullum preter nos habere debeant aduocatum fratres eiusdem Ordinis et bona ipsorum in protectionem nostram recipimus specialem Mandantes districtius ut iuxta Imperialis priuilegii sanctionem et predecessorum nostrorum Ducum Austrie concessionem nullus eosdem grauet per exactiones indebitas aut molestet in hominibus vel in bonis Quod tamen mandatum in hominibus claustri in Paumgartenperg et in ipso claustro firmiter et districte precipimus obseruari ut ab omni aduocatorum racione atque exactione tam ex presenti nostra concessione quam ex communi Ordinis libertate omnino sit liberum et exemptum Homines quoque eiusdem claustri exemptos esse volumus a generalibus placitis et priuatis nisi propria venerint voluntate Statuentes ut nullus nostrorum Judicum vel aliorum officialium seu preconum quicquam Juris sibi de cetero nostro vel alieno nomine vendicare audeat in eisdem Hoc excepto quod si fur vel facinorosus pro maleficio in eis fuerit deprehensus sine omni emolumento precinctus tamen cingulo nostro Judici vel aliorum in quorum dicione maleficia perpetrentur debeat presentari ut iustum fuerit puniendus Id ipsum in omnibus suis possessionibus volumus observari Et quia omnia cenobia eiusdem Ordinis in Austria constituta etiam quantitatem salis sine teloneo transducendi liberam habuerunt hactenus facultatem nos antecessorum nostrorum piis studiis provocati prefatum monasterium saltem in aliqua parte eadem gaudere volumus libertate videlicet ut unum talentum salis maioris ligaminis transducant libere sine Muta Nequis igitur ipsum monasterium in prefata gratia grauare audeat vel modo quolibet perturbare presentem paginam eis conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari Datum anno domini Millesimo CC Quinquagesimo primo Sexto decimo Kalend Decembris