Charter Document - 04020015
Charter Number: | 04020015 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
B dei gratia Patauiensis Electus Nobili uiro fideli suo O de Pertoldesdorf Salutem et omne bonum Significauit nobis abbas et Conuentus ecclesie sancte Marie in Pomgartenberg conquerendo quod decimas grangiarum suarum tibi uendices et usurpes ea racione quod in mansus ipsas grangias commutauerunt Cum igitur constet quod ante centum annos a dictis fratribus absolute sint ipse decime et redempte ab ipsis qui eas tunc temporis possidebant alias enim antiquos mansus grangias facere minime potuissent Discretionem tuam monemus in domino et rogamus quatenus dei ac nostri intuitu prefatos fratres in antiquo suo iure non molestes Alioquin indignacionem omnipotentis dei et sanctorum eius contra te implacabiliter prouocabis et ad ipsorum querelam cum aliis sacramentis sepultura ecclesiastica te priuato