Charter Document - 04020012

Charter Document - 04020012


Charter Number: 04020012
Cartulary Title: Baumgartenberg, Zisterzienser
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

R dei gratia Patauiensis episcopus dilectis in Christo fratribus abbati in Willeheringe et archydiacono et decano Laureacensi fraternam in domino karitatem Cum unicuique in iure suo adesse ex debito nostri officii teneamur maxime tamen loca deo dicata et personas religiosas in iure suo debemus modis omnibus confouere Hinc est quod cum ordinem cisterciensem et precipue ecclesiam sancte Marie in Poumgartinberge meritis deuotionis ipsius exigentibus speciali fauore et gratia prosequamur et ex indulgentia nostra decimationes quarumdam grangiarum suarum siue ipsas in mansus redigere uoluerint siue non debeant possidere libere et quiete sicut ipsas a principio sue fundationis possedisse libere et sine contradictione qualibet dinoscuntur nec nos ipsi ecclesie hac in parte deesse iuris auxilio ualeamus per uirtutem obedientie uobis districte precipiendo mandamus quatenus auctoritate nostra tam laicis quam clericis arctius iniungatis ne in preiudicium uel grauamen indulte ipsis libertatis aliquid audeant attemptare Omnes uero qui rebelles extiterint huic facto si clerici fuerint suspensos ab officio et beneficio ad nostram presenciam recepturos penam debitam pro delicti meritis euocamus Laicos uero per subtractionem diuinorum et sententiam excommunicationis districte uolumus cohercere Vos etiam in executione huius mandati nostri sic geratis ne in uos penam delinquentium refundamus sed ut deuotionem uestram debeamus ex merito commendare Datum Patau IIII Idus Julii