Charter Document - 04020010

Charter Document - 04020010


Charter Number: 04020010
Cartulary Title: Baumgartenberg, Zisterzienser
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Heinricus de Friethalmdorf judex in Machlant notum facio tam presentibus quam futuris quod abbas et conuentus de Poumgartinperge predium quoddam ab vlrico milite de Ymzinge sine contradictione conparauerunt sed tamen jdem Vlricus abbatem et conuentum postmodum impetebat Tandem coram me amicabiliter conuenerunt jta vt abbas prefato militj xi solidos et x denarios daret et ipse cum liberis suis juri quod in ipso predio habere videbatur renunciaret Ceterum Maehtildem vxorem Volchmarj quam etiam jam dudum cum liberis eius tum pro deo tum pro quadam Summa pecunie in presentia plurimorum in Cymiterio Erbinge sicut privilegiis confirmatum habemus ad censum quinque denariorum super altare sancte Marie in prefata ecclesia delegauerat data pro ipsa iterato pecunia eodem die quo etiam dictum predium a futura in pulsatione tam vxoris sue quam liberorum suorum liberam perpetualiter resignauit Ne ergo abbati et conuentui per eum uel successionem heredum suorum preiudicium in futurum generetur sigilli mei appensione et testium qui affuerant subscriptione presentem scedvlam volui roborare Testes sunt istj Ego Heinricus de friethalmsdorf Heinricus de Hvse Heinricus spiez Heinricus Grillo Wernhardus de Ymzinge Hartmvt de Smida Wichardus de Mittirchirch Chunradus de Ibenperge Dietmarus de Cribzinge Chunradus hafner Sifridus de Hersdorf Walpoto de Perge Fridericus de Holtzleuten Chunradus Schezler de holtzleuten jbidem Reide Herman de Rubprehtshoven