Charter Document - 04020008

Charter Document - 04020008


Charter Number: 04020008
Cartulary Title: Baumgartenberg, Zisterzienser
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

P dei gratia dictus abbas in Pomgartinberge feliciter amen Ne super gestis mortalium posteris calumpniandi materia uel litis occasio prebeatur per testes et litterarum apices instauratur memorie perpetis certitudo Nouerit igitur omnium fidelium tam presentia modernorum quam industria futurorum quod nos Heinrico coriario et uxori eius Jutte et filie ipsius Gisele curtem quandam in Chremse iure ciuili quam diu uixerint uel etiam successiue contulimus eo pacto ut nobis singulis annis talentum denariorum medium uidelicet in natiuitate Christi et residuum in festo Pentecostes ex integro persolvant occasione qualibet pretermissa Si qua uero necessaria fuerint ad structuram in lignis seu aliis utensilibus de suis sumptibus comparabunt et edificabunt etiam diruta de proprio restaurando Quod si dictam pensionem de premissa curte statutis diebus persolvere neglexerint ipsis exclusis ad nos cum omni iure libera revertetur Verum ne presens contractus per maliciam hominum vel obliuionis rubigine immutetur factum et facti ordinem plenius exprimemus Prefatus itaque Heinricus cum coniuge sua Jutta et filia sua Gisila hec tres persone diebus uite sue sepe dictam curtem cum omni integritate tenebunt et quiete pro suo commodo possidebunt Post decessum uero trium personarum nec soboles earum quas ante presentem contractum vel postmodum genuerunt seu ipsarum nepotuli nil sibi iuris dicent aut uendicabunt in curte sepius memorata sed absque omni dubietatis scrupulo cum omnibus edificiis ante et post inibi constructis nullo resistente plane et plene ad nostram ecclesiam reuoluetur Vt autem hec rata permaneant nomina illorum annotari fecimus qui facto dum fieret astiterunt Gepzo Leo Cristianus Heinricus monachi laici Conradus Ditmarus Geroldus faber Brunwart Acta sunt hec in Chremse anno gratie millesimo CCXXXIX feliciter Amen