Charter Document - 04020007
Charter Number: | 04020007 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine dei summi Otto de Sleunz nobiliter natus omnibus presens scriptum inspecturis in perpetuum Quia effrenata cupiditas sui prodiga mater litium ac pacis emula noua frequenter litigia generat et inducit ea propter quicquid a fidelibus ad subsidium locorum uenerabilium confertur non immerito scriptis et testibus memorie hominum tenacius commendatur Nouerit igitur presens etas et futura posteritas quod nobilis matrona felicis memorie domna Elysabeth proaua mea mater uidelicet domni Pabonis de Sleunz pie intentionis intuitu et pro remedio anime sue dominicale quoddam quod situm est in Pullingin ecclesie et fratribus in Pomgartenberge contulit rationabiliter ac deuote Postmodum uero progenitores mei qui dicte matrone iure hereditario succedebant talem donationem nec gratam nec ratam habere uolentes memoratum predium in preiudicium dictorum fratrum pro suo commodo reseruarunt Verum cum idem predium ratione hereditarie successionis ad me tandem deuolueretur premissi fratres iniuriam quam a meis progenitoribus pertulerant grauiter et moleste ferentes et me pro detentione predii in causam trahentes in presentia nobilissimi principis pie recordationis Ducis Liupoldi suum ius prudenter et constanter cum ualidis querimoniis allegabant at ego uice uersa pro me rationes quas ualebam studiosius assignaui Discusso siquidem negotio et hinc inde diligentius uentilato tandem ad ipsius principis et aliorum prudentum uirorum examen me in causa cadente predicti fratres potiores in iure prout ipsis sententia dictabat sibi possessionem memorati predii uendicabant Quod factum licet iusto iudicio fuerit limitatum tamen ego non ferens animo ipsos modis omnibus inquietans diuersis grauaminibus minis uidelicet et terroribus impulsaui Qui tandem ad nimiam inportunitatem et instantiam meam licet inuiti cedentes sed a iure suo nullatenus recedentes tamen de consensu ipsorum qualicunque predictum predium in preiudicium mee salutis meis usibus mancipaui Sane processu temporis pro iniuria premissis fratribus irrogata diuinam metuens ultionem postulata et accepta ab eis summa quinquaginta marcarum puri argenti que pro expensa eo tempore michi necessaria extitit ad soluendum uidelicet uotum quod pro mea meorumque salute ad partes transmarinas uoueram Jesu Christo non solum tamen pro pecunia pretaxata sed etiam pro remedio anime mee et pie memorie Chunigundis coniugis mee et omnium parentum meorum tam uiuorum quam defunctorum ius eorum ipsis ex integro recognoscens dominicale in Pullingin quod male usurpaueram et contra iusticiam aliquanto tempore possederam ecclesie et fratribus in Pomgartenberge cum omni integritate restitui pleno iure perpetuo possidendum Verum ut omnis calumpniandi materia et litis occasio posteris auferatur et ne rem gestam in futurum tollat obliuio meritum facti sigilli mei robore communiui Nomina uero illorum subscripta sunt ad cautelam qui facto dum fieret astiterunt Prioris siquidem donationis facte a domna Elysabeth testes sunt hii Otto de Hardech Piligrinus de Crotendal et filius eius Ascwinus Wolfirius et Henricus frater eius de blasenstein Albertus de Timnich Poppo de Naerden Henricus de hohenberge et alii quam plures Nomina uero testium sequentis tam donationis quam conuentionis a me facte sunt hec Botto de durrenpach Henricus de Neuendorf Erbo de regelstorf Rudolfus plebanus de Sleunz Lupoldus bolcil de sleunz Urlengus de Egenburch Rudgerus aurifex de Egenburch Henricus Zhirtil Henricus Zveiman Otto de Manswerde et Otto filius ipsius Ekebertus de Chrems Lupoldus de lilenueld Rudgerus filius eius Geroldus et nycolaus Dietmarus de Steina Dietricus frater ipsius Herwicus de Clame Heinricus Holcil frater eius Ulricus de fridehalmstorf Wezelo Dietricus de prant Herbordus plebanus de Shessen Marquardus de sancto Oswaldo Chunradus de Mitterberch Baldwinus de chreberlingen Wichardus de Goningen Chunradus et Henricus fratres de husen Chunradus Heuger Henricus Waldboto Marquardus de chirsteten Ulricus de Harde Chunradus filius eius Chunradus de Ylendorf Chunradus Harlungus Henricus de stadel Shroth de Shessen Albertus de priulinsberge et alii quam plures uiri nobiles et ueraces Actum in Gneusendorf Anno ab incarnatione domini MCCXXXIIII VIII Kal Augusti Friderico duce nobilissimo principe Austriam feliciter gubernante Amen