Charter Document - 04020004

Charter Document - 04020004


Charter Number: 04020004
Cartulary Title: Baumgartenberg, Zisterzienser
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1209
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Rudgero Abbati monasterii de Boumgartenberge eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium Sancte Marie de Boumgartenberge in quo diuino estis mancipati obsequio sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione Regum uel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis Grangiam de Modminstorf Grangiam de Timnike Grangiam de Kuhof Grangiam de Gnaussendorf cum terris pratis pascuis et aliis pertinentiis earumdem Possessiones de Harde Possessiones de Marbach Possessiones de Rotensteine possessiones de Kunegeswisen Possessiones de Marquartesdorf libertates quoque super placito et aliis a regibus et aliis principibus monasterio uestro concessas Sane laborum uestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis tam de terris cultis quam incultis seu de ortis et uirgultis et piscationibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutes e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere Discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere Quodsi quis forte retinere presumpserit licitum sit uobis in ipsos monachos uel conuersos regularem sententiam promulgare Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dare siue alio modo alienare absque consensu totius capituli uel maioris aut sanioris partis ipsius Sique uero donationes uel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione uestre domus astrictus sine licentia et consensu abbatis et maioris partis uestri capituli pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam mutue accipiat ultra pretium capituli uestri prouidentia constitutum nisi propter manifestam domus uestre utilitatem Quod si facere presumpserit non teneatur Conuentus pro hiis aliquatenus respondere Licitum preterea sit uobis in causis propriis siue ciuilem siue criminalem contineant questionem testium uestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire Insuper auctoritate apostolica prohibemus ne ullus episcopus uel alia quelibet persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire uel iudicio seculari de propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat nec ad domos uestras causa ordines celebrandi causas tractandi uel conuentus aliquos publicos conuocandi uenire presumat nec regularem abbatis uestri electionem impediat aut de instituendo aut remouendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta ordinis Cisterciensis se aliquatenus intromittat Si uero episcopus in cuius parrochia domus uestra fundata est cum humilitate ac deuotione qua conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent uobis conferre renuerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios nouitios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere et uobis omnia ab alio episcopo percipere que a uestro fuerint indebite denegata Illud adiicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta ut scilicet abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur Pro consecrationibus uero aliarum rerum [altarium] siue ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet alio ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio quolibet modo quicquam audeat extorquere sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus impendat Alioquin liceat uobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem qui nostra fretus auctoritate uobis quod postulatur impendat Quodsi sedes diocesani episcopi forte uacauerit interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc imposterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis siquem episcopum Romane sedis ut diximus communionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis per uos transire contigerit ab eo benedictiones uasorum et uestium consecrationes altarium ordinationes monachorum auctoritate apostolice sedis recipere ualeatis Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasterium uestrum uel personas inibi constitutas suspensionis excommunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint siue etiam in mercennarios uestros pro eo quod decimas non soluitis siue aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt seu in benefactores uestros pro eo quod aliqua uobis beneficia uel obsequia ex caritate prestiterint uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus uos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tamquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam Nec littere ulle firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat uobis nichilominus in uestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis diuina officia celebrare Paci quoque et tranquillitati uestre paterna imposterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica inhibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere seu interficere seu uiolentiam audeat exercere Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus ordini uestro concessas nec non et libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus uel aliis fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salua sedis apostolice auctoritate Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Quietis [cunctis] autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Amen Amen Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus Subscribo [Sequuntur subscriptiones octodecim Cardinalium] Datum Lateran per manum Johannis Sancte Marie in Cosmidin [ita legi deberi videtur] Diaconi Card Sancte Romane Ecclesie Cancellarii IIII Nonis Februarii Indictione XIII Incarnationis dominice MCCIX Pontificatus uero domini Innocentii pape III Anno Duodecimo