Charter Document - 04020003
Charter Number: | 04020003 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innotescat omnibus christi fidelibus quod ego Manegold dei gracia Patauiensis ecclesie Episcopus cum consensu chori mei dedi fratribus jn Poumgartenberge quandam decimam Vinearum in agro eo qui vocatur lymperg quem ipsi fratres antea in propria agricultura habuerunt absque omni jure decimacionis Futurum ergo precauentes timorem volumus ac districte precipimus ne aliquis Parrochianus vel officialis noster infestet eos sed agrum supra scriptum cum decimis suis sicut sub quieta possessione usque ad nos perduxerunt jta cum omni tranquillitate de cetero eum possideant Et ut ista nostra indulgencia rata atque inconuulsa teneatur cartam hanc Sigilli nostri inpressione testiumque conscripcione munirj fecimus Testes Sigehardus Archipresbiter et Prepositus sancti Ypoliti Otto Prepositus Sancti Floriani Vlricus patauiensis cellerarius Hainricus de Mistelbach plebanus et patauiensis Canonicus Harttmannus eiusdem ecclesie Canonicus Vlricus decanus de Sancta Agatha Manegoldus de Schonenbuhele Hainricus de wismannesdorf Marquardus trapezita de Sancto Ypolito et multi alij Datum apud Sanctum Ypolitum Anno ab jncarnacione domini MCCIX Indiccione duodecima Anno pontificatus nostri quarto decimo Kalendas May