Charter Document - 04020002
Charter Number: | 04020002 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dispute |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Sequentem scripturam reperimus quam nemo dubitat scripsisse abbatem illum cui ipse fundator professus est Procedit autem in hunc modum prout sequitur Quod scimus loquimur et quod vidimus testamur Scimus et vidimus bone memorie Ottonem virum nobilem duorum claustrorum fuisse fundatorem Alterius Cisterciensis ordinis Alterius canonicorum regularium Sed claustrum regularium Canonicorum amplioribus diuitiis ditavit collatis ad idem beneficiis que ab episcopo Patauiensi habuit Cuius etiam priuilegio eadem beneficia communiuit Sed instante illi articulo mortis nobis presentibus accito fratre suo Walcano aliisque personis nobilibus honestis et veracibus commisit nobis omnia mobilia sua inter predicta cenobia diuidenda sub ea tamen caucione ut si episcopus Patauiensis diminueret bona claustro regularium a suo predecessore collata omnia tam predia quam mobilia nostre forent ecclesie Facta hac et firmata testamento omnium rerum suarum donacione manibus suis inter manus nostras compositis Domino Christo sese nudum obtulit promittens de reliquo vite sue tempore modum et formam vivendi sub precepto nostro se velle custodire Norunt hoc Dominus Eberhardus Salisburgensis Archiepiscopus Hainricus dux Bauarie et multi Comites et viri nobiles ac religiosi Abbates et Prepositi Predicto igitur Ottone viam universe carnis ingresso episcopus Patauiensis bona per Antecessorem prefato cenobio regularium tradita usibus suis mancipauit Et ut res sub predicta conditione nobis commissas cum Regularibus diuideremus a nobis instanter exigere cepit Cum ergo ad causam hanc dirimendam abbas Cisterciensis a Cisterciensi Capitulo dispositus advenisset episcopus offerebat assercionis sue testimonia quod nulla condicione interposita bona illa mobilia duobus iam dictis cenobiis fuerint destinata Nos uero e contra testamentum morte testatoris confirmatum et nobilium personarum testimonium de illa donacione que ab ipso donatore nouissimum spiritum trahente fuerat dictata ad confirmandam assercionis nostre partem parati fuimus exhibere Sed cum abbas Ebracensis testimonium episcopi contra nos vellet recipere ipsum deprecati sumus quatenus ad examen sanctorum patrum Cisterciensis Capituli terminandam differret summam tocius negocii Quo nobis non concesso denuo ei suggessimus ne consensu suo vel presencie sue auctoritate iusiurandum testium episcopi reciperet utpote qui nec de visis nec auditis false iuraturi essent Preterea episcopo per fratrem nostrum mandauimus ut saltem pre Reuerencia domini Pape ab iniusta testium productione cessaret At ille septem falsos testes contra nos produxit qui sub iureiurando falsum contra nos tulerunt testimonium Hac igitur necessitate constricti dominum papam adiuimus et tocius seriem rei pleniter ei exposuimus Qui diligencius causam examinans Salisburgensi Archiepiscopo subiectam per nos direxit epistolam Eugenius episcopus seruus seruorum dei Saltzburgensi Archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Veniens ad nostram presenciam dilectus filius noster Abbas de Pawmgartennperg aduersus Venerabilem fratrem nostrum Patauiensem episcopum querelam in conspectu nostro deposuit quia quedam mobilia ecclesie ipsius nobili quondam viro Ottone pro anime sue redemptione in testamento relicta ei contra iusticiam contendit aufferre Et quoniam tollerare nec possumus nec debemus ut opera pietatis et maxime que viris religiosis et Christi pauperibus exhibentur potentia vel presumptione cuiuslibet vacuentur per presencia scripta fraternitati tue mandamus quatenus nisi iam dictus frater noster prescriptum filium nostrum et fratres eius omnia que in ipso testamento fuerunt eis a prenominato viro legata vel assignata pacifice habere permiserit utramque partem ante tuam studeas euocare presenciam et accitis illis qui eidem testamento interfuerunt iuxta quod ipsi exinde sub iurisiurandi religione testari voluerint facias dictum fratrem nostrum inuiolabiliter obseruare In his autem et in omnibus eorum causis ita te uolumus iam dictos fratres pro Beati Petri et nostra reuerencia sustinere ut et ipsi pro alterius partis gratia vel potentia se iure suo non sentiant defraudari et nos in eorum subuencione noscamus qualiter in executione piarum rerum de tua debeamus charitate presumere Epistolam sequentem Patauiensi episcopo per nos destinauit Eugenius episcopus seruus seruorum dei Patauiensi Episcopo salutem et apostolicam benedictionem Quoniam fraternitatem tuam sincere dilectionis brachiis amplectimur ideo non mediocriter contristamur quod viros religiosos in tua diocesi commorantes ita plerumque videmus a tua fraternitate grauatos ut et nos exinde non immerito moueamur et cum pontificali officio ad quod te gratia diuina uocauit derogare non modicum videaris Veniens ad apostolice sedis clementiam dilectus filius noster Abbas de Pawmgartenperg sua nos conquestione instruxit quia quasdam res quas ecclesie sue Otto vir nobilis imminente mortis articulo pro anime sue redemptione in testamento reliquit per incongruos testes aufferre contendis Quia igitur ad iniuriam episcopalis officii periculumque anime tue spectat religiosis viris qui de proprio studiosius essent a tua fraternitate promouendi res ab aliis pia deuocione concessas aufferre Per presencia scripta dilectioni tue mandamus quatenus vel ea iam dicto filio nostro et fratribus eius libera et sine aliqua inquietatione dimittas Vel cum a venerabili fratre nostro Salzburgensi Archiepiscopo fueris euocatus eius presenciam adeas et quod ab eo fuerit exinde iudicatum suscipias firmiter et obserues et donec ipsa causa iudicio terminetur nichil omnino de rebus ipsis jam dicto filio nostro aufferre presumas Episcopus uero iterum querimoniam de nobis facturus nuncium ad Cisterciense direxit capitulum quemdam scilicet prepositum grandis corporis virum qui assistente sibi abbate Ebracensi litteras obtinuit a capitulo domino pape dirigendas quatenus ipse firmaret iudicium quod coram abbate Ebracensi de causa predicta fuerit habitum Jam dictus uero prepositus quoniam spiritui sancto et sanctis patribus in spiritu santo congregatis plurima mentiri non est reveritus veniens in Cristam Abbaciam Ordinis nostri nec confessus nec communicatus exspirat Litteras uero quas a Capitulo acceperat per Conuersum suum ad terram nostram transmisit Accepto autem mandato per litteras apostolicas Salzburgensis Archiepiscopus ad prosequendam causam nostram Patauiensera episcopum evocauit Euocauit nec non et eos qui supremo et extremo interfuerunt testamento Ottonis viri nobilis de cuius rebus videbatur esse contencio Cumque assidente ei domino Romano Gurcensi episcopo testes accitos viros nobiles et veraces de visis et auditis sub iureiurando dicere paratos paratus esset audire regulares Canonici quorum causam agebat Patauiensis episcopus consilio et precepto ipsius episcopi scripto appellauerunt ad sedem apostolicam quatenus hoc modo iudicium a domino papa prescriptum impediret et causam nostram terminari prohiberet et periuria testium suorum occulta forent Utramque partem ergo Saltzburgensis Archiepiscopus domino pape censuit presentandam cum litteris suis fidelem relationem continentibus ne forte per alteram partem subripi vel addi aliquid ualeret quod non expediret Cumque hec necessitas urgeret utrosque examen apostolici moderaminis expetere episcopus de causa sua diffidens iam prefatos regulares a suis sedibus eiecit ipsum Cenobium cum suis pertinenciis Abbati cuidam sue diocesis disponendum commisit sicque appellationem factam impedivit