Charter Document - 04020001
Charter Number: | 04020001 |
---|---|
Cartulary Title: | Baumgartenberg, Zisterzienser |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine dei omnipotentis Ego Otto de Machlannd Nobiliter natus graui egritudine oppressus Volo pro anima mea dispensare presente fratre meo Walchuno atque fidelibus meis Chunrado Herwico Berno nullo michi contradicendo vel resistendo Trado igitur et jubeo vt dentur omnia mobilia mea Abbati de Bongartenberge qui presens est inter vtraque cenobia diuidenda scilicet Sancte Marie de Pawmgartenperg Et Sancti Johannis de Sabenich Sub ea tamen caucione vt si episcopus Patauiensis aliquid eorum dempserit que a suo predecessore concessa sunt ecclesie Sancti Johannis et Sigillo conmunita ipsius omnia tam predia quam mobilia pertineant ad domum sancte Marie de pangartenperg Rogo eciam te frater vt memor fraterne fidei atque dileccionis ob salutem animarum nostrarum nostrorumque parentum predia que a me assignata vel data sunt Ecclesie Sancti Johannis Si episcopus sicut iam dixi aliquid abstulerit eorum que per antecessorem suum eidem ecclesie collata sunt tua delegacione ad ecclesiam Sancte Marie pawmgartenperg transferre non differas et defensionem obtineas Dispositis tandem pro anima mea tam predijs quam mobilibus meis duobus iam dictis claustris sub premissa condicione Presente fratre meo Walcono cum essem apud Kremese Renuncio hodie omnibus proprietatibus atque vxori mee ipsa annuente atque consenciente victurus abhinc secundum jussionem Abbatis qui adest Nunc igitur ego Otto conmitto animam meam omnipotenti deo et insero manus meas vestris manibus conmittens me vobis mittoque gladium meum per Vos offerendum deo et Sancte Marie cum reliquis armis meis ab isto loco qui dicitur Griffenstain Acta sunt autem hec Anno ab incarnacione domini MCXLIX Nota quatuor fuisse fratres Walchunum fundatorem ecclesie Sancti Andree circa Traysmam habentem Comiciam in Lengenpach Hertwidum habentem Comiciam jn Spilberch fundatorem ecclesie Wilhering latine hilaria Altramum habentem Comiciam starhenberckh aliaque multa terrarum spacia fundatorem ecclesie Secouiensis Ottonem qui ultimus fuit habentem comiciam Weiten et Rechperg qui multis bonis ditauit Ecclesiam Sancti Andree eamque libertati sedis apostolice cum multis nobilibus sub vno aureo Bisancio quoque omni anno prepositus seruiret contradidit multisque bonis Ecclesiam Neuburgensem Gottwicensem Walthausiensem ditauit vbi eciam fundator fuit Et in Pawngartenperg quumque priuilegiate nomine a sede apostolica ab imperio et a Regno hunc titulum habuerunt liberi et nobiles aduocati quod hij fundatores a Mari usque ad mare fuerunt aduocati omnium Ecclesiarum kathedralium vt in Chronicis legitur Hec nostri fossa Fundatoris tenet ossa Cum quo protector noster iacet his pete lector Qui presto fueris requiem si nomina queris Dictus erat Walther prior Otto nobilis alter Tertius Alramus celitus Vernans quasi Ramus Olim famosus diues celebris atque generosus Nunc cinis atque lutum nature dando tributum Sordeo quo pergo perges et tu precor ergo Me prece soleris ut cum morieris simul eris Non in lugendo inde forte sed in moriendo Ordine tu jubaris diuino lumine fruaris Isti versus habentur Scripti in Monasterio Sancti Andree in choro justa Traysmam fundatum N Ottonis vxor fundauit Monasterium Monialium Erlacloster dictum prope oppidum Enns situm in quo ut fertur Sepulta iacet sed similior veri relatum est quod in Pruckh sepulta sit Arma Monasterij Pawngartenperg sunt arma superioris austrie Aquila aurei coloris in nigro campo quatuor tractus duo Albi et duo Rubri MC preteritis XL septem simul Ottonis Comitis domus hec in honore Est cum grata proprijs bonis fabricata Ad Montem Pomerij proprie Pawngartenperg Monasterium Cisterciensis Ordinis ibi fluit nardus proprie dicte Nern Siluia domus Monasterium Canonicorum regularium ibi fluit Seminosa proprie dicte Serming que fluit jn Sermingstain postea duplex Ischper superior et inferior diuidens Austriam a terra Anesi in vno latere Et Anosus fluuius ab alio latere diuidit austriam a terra Anasi Austria superior floriani Sangwine felix Et ciuitas Anasum hic semper Ymagine gaude