Charter Document - 04001137
Charter Number: | 04001137 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Rvgerus dictus Prueschinch tenore presencium confiteor omnibus hanc literam inspecturis quod Bernhardus dictus Naternpech duo feoda sita in Oberndorf venerabili domino Chunrado abbati in Wilhering cum omni iure quo ipse et antecessores sui predicta predia possederunt vendidit pro tribus libris denariorum absque iure quod sibi in eisdem feodis conpetere videbatur libere et absolute in perpetuum possidenda Vt predicta domino abbati Chunrado et conuentui in Wilhering inviolata permaneant ego Rvgerus Prueschinch me et mea omnia domino abbati obligo in restaurum Predietus vero Bernhardus Naternpech mihi omnia bona sua in Austria obligauit quatenus ante festum Pasche proxime instans predicta feoda ab omni inpeticione reddat libera et quieta quod si non fecerit domino abbati in Wilhering de prefatis bonis suis in Austria tantos redditus assignabo reliqua vero sub mea reseruabo proprietate donec sepe dicta feoda fuerint totaliter liberata ita vt abbati et conuentui in Wilhering nullum grauamen sev dampnum ab aliquibus inposterum generetur In cuius rei testimonium et cautelam predicto abbati et conuentui in Wilhering presentem literam dedi mei sigilli munimine communitam Datum anno domini MCCLXXXXVII in die Cecilie virginis