Charter Document - 04000137

Charter Document - 04000137


Charter Number: 04000137
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vniuersis legentibus sev audientibus notum esse cupio per presentes quod ego Bernhardus dictus Naternpech duo feoda mea sita in Oberndorf cum omnibus pertinentiis siluis pratis pascuis quesitis et inquirendis pleno iure quo ea antecessores mei habuerunt et ab ipsis ad me deuenerunt venerabili patri domino Chunrado abbati et conuentui in Wilhering ob remedium anime mee et predecessorum meorum donaui libere et deuote perpetuo possidenda Sed quia domimis abbas a Rotenvelzario in predictis feodis inpedimentum et obstaculum ingeri pertimescit ob hoc domino Rvgero dicto Prueschinch omnes redditus meos in Austria obligaui vt ante Paschale festum proxime venturum tam a Rotenuelzario quam ob omnibus qui sibi aliquod ius in prefatis feodis vendieant reddam libera et soluta quod si neglexero faciendum predictus dominus Rvgerus Prueschinch de redditibus a me sibi pro reconpensatione obligatis prememorato domino Chunrado abbati et conuentui in Wilhering redditus tanti valoris in siluis pratis pascuis et aquis cum redditione annue pensionis et manualibus seruiciis assignabit quoadvsque sepe dicta feoda domino abbati et conuentui in Wilhering ab omnium inpeticione reddidero libera et quieta Datum et actum anno domini MCCLXXXXVII in die Cecilie virginis In cuius rei testimonium presentem literam dedi mei sigilli appensione firmiter confirmatam Gegenurkunde