Charter Document - 04000135
Charter Number: | 04000135 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Annexation |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos fratres Hermannus de Eberac et Hugo de Cella Principis dicti Abbates Ordinis Cysterciensis Notum facimus omnibus quibus nosse fuerit opportunum Quod cum nobis a nostro Generali Capitulo Cysterciensi commissa fuisset inspectio et incorporatio Abbacie in Cella Angelorum quam diuina gracia inspirante Reuerendus in christo pater dominus Wernhardus Ecclesie Patauiensis Episcopus in honorem Gloriose virginis Marie et anime sue suorumque progenitorum deuotum remedium fundauit in suo dyocesi Nos ad ipsum patrem et dominum Patauiensem Episcopum primum venientes deinde eius ad dictum locum vidimus situm Loci amenissimum aquarum decursibus irriguum Ecclesiam partim lapideam et partim ligneam sufficientem domibus et aliis edificiis neccssariis et ordinatis sufficienter edificatum Repperimus dictum Monasterium dotatum bonis temporalibus agris competenter bonis pro duabus araturis et Nemoribus Pascuis Pratis sufficienter ipsi loco Preterea inuenimus dictum locum habere in Redditibus annuis Centum libras denariorum patauiensis monete tam in annona quam in denariis que faciunt CL libras denariorum paruorum Turonensium Insuper habet Sex vineas pro sufficientia abbatis et XII personarum In Rebus Vero mobilibus dicta fundatio nunc habet de parata pecunia pro Construendis Muris et edificiis dicte abbacie Octingentas libras patauiensium denariorum que faciunt MCC libras Turonensium paruorum Insuper habet Quinque Calices argenteos duos equos Quatuor boves viginti vaccas Centum Oves In libris etiam et aliis ornamentis Ecclesie suffencientiam competentem Perpendimus eciam euidentibus indiciis Loci prefatum in christo patrem et dominum Patauiensem Episcopum memorati Loci fundatorem circa promotionem et dilationem prenotate sue fundacionis feruentissimum et intentum Quibus omnibus diligente consideratione inspectis ut prescriptum est fideliter et pensatis ac iam dicto fundatore requirente humiliter et petente dicti monasterii incorporationem fieri Ordini nostro ipsum monasterium auetoritate Generaiis Capituli nostro Ordini incorporauimus et incorporatum recepimus abbatemque et Conuentum sumptum de Ecclesia Hylariensi ad ipsum monasterium introduximus venerabilemque abbatem de Hylaria patrem et visitatorem iam dicti monasterii ordinantes et instituentes secundum quod ordinatum fuerit in Capitulo generali In quorum omnium testimonium et notitiam euidentem presentem literam sigillorum nostrorum appensione et munimine roboramus Datum anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo Quinto in die Juliani Episcopi et confessoris