Charter Document - 04000119

Charter Document - 04000119


Charter Number: 04000119
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Quoniam qui iam iuuimus in momento non sumus scripture opus est remedio ut obtecta forte obliuionis caligine rei geste ueritate memoriam presentium illuminet et conscientias erudiat futurorum Nos igitur Henricus senior Henricus et Wernhardus fratres iuniores de Schounberch vniuersis litere presentis inspectoribus significandum duximus et eorum memorie commendandum quod inter mundana et transitoria quibus cottidie in seculo militamus annuente gracia diuina nec non alliciente nos venerabilis patris Conradi in Wilhering abbatis prouidencia de animarum salute duximus aliquid etiam cogitandum Cum ergo ecclesia parrochialis in Teras iure patronatus ad nos spectare dinoscatur eandem monasterio sancte Marie in Wilhering donauimus post decessum plebani nunc ibidem existentis omni jure quod in eadem usque nunc habuimus perpetuo possidendam Prefatus quoque dominus et pater abbas affectui nostro ac deuotioni cupiens in gratiarum actionibus conplacere donationem huiusmodi per nos talibus remunerauit beneficiis quod eandem in remedium progenitorum nostrorum sev nostrum siue successorum nostrorum gratanter recepit ita ut a nullo nostrorum vltra remedii nomine in extremis quidquam requiri debeat nisi quantum gratia diuina cuiquam nostrum in anime sue remedium ac remissionem peccatorum propria suaserit deuotio faciendum Fratres etiam dicti monasterii ex nunc per singulos annos in festo pentecostes tribus diebus iiii temporum feria quarta feria sexta et sabbato XII solidorum tripartitorum et consuetam uini prebendam duplicatam in consolationem percipiant vt in nostri ac predictorum prescriptorum conmemoratione tam in exequiis quam in uitibus diuino cultui possint liberius inmorari Cum autem sepe dictus pater et dominus abbas perceptionem fructuum attigerit ecclesie supradicte tunc et ipse consolationis huiusmodi beneficium pro ampliori deuotionis studio inpendet fratribus duplicatum celebrato ibidem omnium nostrorum anniuersario fideliter et deuote In cuius rei testimonium presentem conscribi fecimus literam et sigillorum nostrorum munimine roborari Acta sunt hec Wienne anno domini M ducentesimo nonagesimo primo Remigii Vedasti et Amandi