Charter Document - 04000117

Charter Document - 04000117


Charter Number: 04000117
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Heinricus senior de Schounberch notum fieri uolumus presentium inspectoribus vniuersis quod premissa deliberatione prouida curiam nostram sitam iuxta fluuium Palsentz que Cochlerhof dicitur religiosis uiris domino Chunrado abbati et Conuentui monasterii in Wilhering pro sexaginta talentis denariorum Viennensis monete uendidimus et dedimus sub forma uenditionis consueta et debita iusto proprietatis titulo possidendam mediante quoque conditione huiusmodi atque pacto quod prefatam curiam aliis quinque talentorum redditibus in districtibus Austrie sitis nobis licebit redimere nullo nobis in hoc difficultatis obstaculo a predictis Abbate et Conuentu penitus obuiante In cuius rei testimonium euidens ipsis abbati et Conuentui presens instrumentum tradidimus sigilli nostri robore communitum cum testibus qui aderant subnotatis et sunt hii dominus Chunradus Stal dominus Dietricus et Rudolfus dicti Schiuer dominus Otakerus Fridericus Walich Vlricus Strachner Wernhardus et Chunradus Rotenuelsarii Vsahalich et Heinricus mutarii nostri in Aschach et alii quam plures fide digni Datum et actum anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo primo in die beati Egidii Abbatis