Charter Document - 04000113
| Charter Number: | 04000113 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1290 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otto dei gratia Palatinus Comes Reni Dux Bawarie Mutenariis suis in Burchusa et Schoerding gratiam suam Scire debet vestra deuotio quod ad Karissimi patris nostri domini H quondam Illustris Palatini Comitis Reni Ducis Bawarie diue memorie nuper defuncti salutem sinceris animis aspirantes ob sue ac aliorum progenitorum nostrorum animarum remedium dilectis nobis venerabilibus abbati et Conuentui in Wilhering ordinis Cysterciensis hanc dedimus et indulsimus libertatem quod vnum Talentum salis ampli ligaminis absque omni muta et exactione cuiuscumque thelonei per se uel per procuratores suos ducere debeant annuatim Volumus igitur et mandamus vobis firmiter et districte quatenus eis premisse libertatis gratiam absque detrimento debeatis inuiolabiliter obseruare sic quod nemo ex vobis presumat in premissis eos uel procuratores eorum aliquatenus impedire Maxime quia huiusmodi gratiam eis fecimus de Karissimorum fratrum nostrorum Ludwici et Stephani beneplacito et consensu in recompensam quorundam dampnorum que olim eis fuerunt per prefati patris nostri Karissimi homines descendentes in Austriam irrogata Ipsi etiam nobis fideliter promiserunt quod iam dictorum patris nostri et aliorum progenitorum nostrorum anniuersarium annis singulis certo die sollempniter celebrabunt In cuius rei cuidens testimonium atque robur presens Instrumentum eis dedimus nostri maioris sigilli robore communitum Datum et Actum apud Strubingam MCCLXXXX In die beati Johannis ante Portam latinam
