Charter Document - 04000111

Charter Document - 04000111


Charter Number: 04000111
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Evanescere solent more fluentis aque facta hominum nisi voce testium aut scripture robore recipiant firmamentum Ea propter Nos Ortnidus et Chalhohus fratres de Tanneberch Notum fieri cupimus vniuersis tenorem presentium audituris quod possessionem nostram dictam Pircheih sifam iuxta Gerhalming que ex nostro patrimonio nos respiciebat contulimus Ecclesie Sancte Marie uirginis in Wilhering et fratribus ibidem deo iugiter famulantibus titulo proprietatis in perpetuum possidendam volentes et promittentes tenore presenti exhibere nos auctores quod uulgo dicitur Gwer super prefata possessione ad requisitionem in conmuni placito sev priuato In Cuius rei testimonium et memoriam indelebilem presentes litteras dictis dedimus fratribus sigilli nostri munimine et voce subscriptorum testium fideliter roboratas Sunt autem testes dominus Bilgrimus Canonicus patauiensis et frater suus dominus Chvnradus dicti Capellarii Livpoldus et Vlricus dicti de Idungsperg oesbinus de eschelberch Ditmarus de Emling Hertwicus de Tannberch Wolfgerus Chogel et alii quam plures Datum anno domini MCCLXXX Septimo XII Kalendas Junii