Charter Document - 04000110

Charter Document - 04000110


Charter Number: 04000110
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne gestarum rerum pia deuocio per obliuionis incuriam et hominum maliciam ducatur in irritum et pereat expedit eam litterali studio et fidelium hominum testimonio diligencius roborare Ego igitur Chunradus chappellarius de Churnberch Ministerialis Illustris Ducis Austrie presenti scripto notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris quod venerabilis abbas et Conuentus in Wilhering predium situm in Gerenpach dictum an dem Porce obligatum ratione pignoris duobus colonis videlicet Wolfgero de Ceylech et Chunrado dicto Hohenprunner de Pesching a progenitoribus Vlrici dicti fabri de Lintza qui eiusdem predii medietatem quam dictus Chunradus Hohenprunner tenuit per sententiam iuris in iudicio optinuerat ab ipso vlrico fabro pecunia conpetenti in mea presencia conparauerunt reliquam vero partem iam dicti predii a supradicto Wolfgero solucione debita redimerunt Verum cum prefati predii proprietas esset liberaliter et rationabiliter a memorato vlrico ad manus meas tradita sperans inde future remuneracionis meritum ipsam proprietatem antedicte ecclesie in Wilhering deliberato et deuoto animo ob reuerenciam Gloriose virginis Marie contuli perpetuo possidendam tytulo proprietatis sub eodem promittens bona fide quod sepe dictum predium a pretaxato vlrico et suis coheredibus ceterisque ius sibi in eodem predio vendicantibus ne aliquam inpulsionis sev inpeticionis vel querimoniarum suprascripta ecclesia in posterum paciatur iniuriam debeam fideliter defensare et pro ipso predio me auctorem quod wlgo Gwer dicitur exhibere cum requisitus fuero absque dampno memorate ecclesie in conmuni placito sev priuato Vt igitur mea donacio et prefatorum abbatis et fratrum empcio ac redempcio in robore debito perseueret inuiolabiliter presentem literam prelibate ecclesie in Wilhering tradidi cum testibus subnotatis sigilli mei caractere insignitam Et hii sunt testes Dominus Hainricus Hagarius dominus Rvdolfus de Alharting dominus Otacherus de Chirchperch milites Ortolfus de Alharting Hainricus de Alharting Rvdolfus de awe Walchvnus de Percheim Richerus de Percheim Fridericus de Stavdach Hainricus Durichinger Meinhardus Chlingelprunner Nobiles Hainricus et vlricus de terenpach Hainricus Porcener Otto de Checing Wolfgerus et Hermannus de Ceylech Chunradus Hohenprunner de Pesching Actum anno domini Millesimo CCLXXX septimo in Crastino Marie magdalene