Charter Document - 04000109

Charter Document - 04000109


Charter Number: 04000109
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quia humana conditio semper mobilis videtur ad instabilitatem ideo facta in perpetuum duratura ne aut obliuione pereant aut uitio instabilitatis hominum retractari ualeant perpetuis necessario debent confirmationibus communiri Innotescat igitur tam presentibus quam futuris quod nos Chunradus Petrus et Henricus fratres de Hartheim habita deliberatione longa satis et morosa cum amicis nostris ex consilio eorum nostraque bona uoluntate et consensu unanimi concambium fecimus cum ecclesia sancte Marie virginis in Wilhering et fratribus ibidem deo famulantibus dantes eisdem sub debita forma ab stipulationis quod uulgo dicitur fuertziht subscriptas possessiones nostras uidelicet unam hubam in harthaim sitam quam pater noster felicis memorie dominus Chunradus ante conmutationem presentem ad uiginti annos eidem ecclesie in remedium anime sue preordinauerat et quosdam agros in Strasheim soluentes annis singulis tria scalia siliginis et auene liberrime et irreuocabiliter in perpetuum possidendas dicti uero fratres uersa uice nobis quandam curiam sitam in Geroldestorf quam dominus Bernhardus de Truna ipsis et Monasterio suo pro mortuario delegauerat reddideruut uolentes dictam conmutationem ex parte nostra et quorumlibet heredum seu amicorum nostrorum esse stabilem et perenniter illibatam Ne igitur dicta ecclesia et fratres ibidem in supra dictis possessionibus querimoniarum scrupulo possint in posterum aliqua perturbari calumpnia promisimus et promittimus sub tenore presenti quod omnis et quilibet nostrum qui requisitus fuerit super prefatas possessiones exhibere se debeat auctorem quod uulgo dicitur Guuer et contra insultus et impetitiones quaslibet quemadmodum communis consuetudo terre et ordo iuris postulat defensare in communi placito et priuato Quod si non fecerimus dampnum quod ex eo dicti fratres receperint digne integraliter refundemus In cuius rei testimonium et indelebilem memoriam presentes litteras dictis fratribus et monasterio in Wilhering dedimus sigillo senioris fratris nostri Chunradi cum nos duo Petrus et Henricus nondum haberemus sigilla et uoce subscriptorum testium fideliter communitas Sunt autem testes dominus Heinricus senior et dominus Heinricus et dominus Wernhardus iuniores de Schounberch dominus Wichardus Philippus Heinricus et Albero fratres dicti de Bollenheim dominus Wichardus patruus predictorum dominus Vlricus et dominus Chunradus dicti Chappell dominus Wernhardus et dominus Bertholdus de Hartheim patrui nostri dominus Rudolfus Ortolfus Heinricus et Rudolfus dicti de Alharting dominus Hertnidus et Rudolfus de Liechtenuuinchel dominus Otakorus de Chirchberch dominus Ditricus et Rudolfus dicti Schiver et alii quam plures Datum et actum anno domini MCCLXXX septimo circa purificationem beate Marie semper virginis