Charter Document - 04000096
Charter Number: | 04000096 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Euanescere solent more fluentis aque facta hominum nisi scripture testimonio roborentur Uniuersis igitur hanc literam inspecturis ego Albero de Hohenstein notum esse cupio quod cum concambium quarundam possessionum in Maevzling et in Veling inter dominum Abbatem et conuentum de Wilhering ex parte vna et me et possessionum mearum circa Schadlintz ex parte altera debitum non posset habere finem vel certitudinem tali est conpositione amicabili terminatum quod eandem possessionem in Maevzling et in Veling predictis Abbati et conuentui reddidi et resignaui libere et absolute conditione supposita nichilominus mediante videlicet ut si infra festum Penthecostes proxime uenturum possessionem equiualentem vel saltem tredecim solidos nouorum denariorum soluentem liberam tradidero et absolutam concambium stabit sin autem fratres supradicti abbas et conuentus de Wilhering sepe dictam possessionem in Maevzling et in Veling absque contradictione heredum vel amicorum meorum tenebunt in perpetuum absolute et liberrime sicut prius In cuius rei testimonium presentem litteram dedi prefatis abbati et conuentui sigilli mei et nobilis uiri domini Levtoldi de Chunring robore communitam Testes sunt dominus Heinricus de Hage Godeschalcus de flachenekke Otto de Tirenstein Otto de Cisteinsdorf Vlricus notarius et alii quam plures Datum anno domini MCCLXXXI Valentini martiris