Charter Document - 04000094
Charter Number: | 04000094 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quia humana conditio semper mobilis uidetur ad instabilitatem ideo facta in perpetuum duratura ne aut obliuione pereant aut vitio instabilitatis hominum retractari valeant perpetuis necessario debent confirmationibus conmuniri Innotescat igitur presentibus et futuris quod ego Haertnidus de Truna pleno cum consensu liberorum meorum ac nepotum meorum de prima vxore mea et aliorum amicorum meorum concambium feci cum ecclesia sancte Marie virginis in Wilhering et fratribus ibidem deo seruientibus dando eis possessionem meam in der Awe aput Trunam sitam iuxta zohensunsdorf quam quondam habuit a me iure feodali [] cognomine Althaimer sed vendito iure suo per manum meam Heinrico dicto Wuldenstorfer cuius rogatu et consensu factum et celebratum est concambium dicti iam predii pro quadam possessione predictorum fratrum sita iuxta Naentzing vocata Otting eternaliter permansuram conditione supposita mediante videlicet vt si quod absit aliquis heredum uel amicorum meorum quacunque de causa conmutationem hanc retractare uel infirmare presumpserit asserens forte predictam possessionem hereditario iure ipsum contingere ego et prefatus Hainricus de Wuldenstorf promisimus et promittimus ab eodem uel eisdem tanquam ueram et iustam proprietatem ab inpeticione qualibet defensare Ad ampliorem autem huius confirmationis certitudinem presens scriptum sigilli mei et nobilium dominorum de Schawnberg feci munimine roborari Huius autem conmutationis testes sunt dominus Vlricus et Chunradus de Capella Heinricus de Zirberg Wernhardus de Dachsperg Wichardus Ortolfus Philippus Heinricus fratres de Polnheim Hertnidus de Schawnberg Chunradus Furter Otokarus de Chirchperg Otto von dem Frensen Ditmarus de Holtze Vlricus de Naentzing Vlricus Camerarius Ortolfus officialis ei frater suus Marquardus et alii plures Datum et actum anno domini MCCLXXX