Charter Document - 04000093

Charter Document - 04000093


Charter Number: 04000093
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Facta legitime et consumata nec non transmittenda noticie succedentium ne molimine iniquorum hominum aut sompnolenti obliuionis inhertia deprauata memorie subtrahantur solent scripturarum ac ydoneorum testium sollerti custodia perhennari Ea propter nos Wernhardus Wichardus senior et Wichardus iunior patrueles de Polnhaim vniuersis christi [] [fidelibus] presentium inspectoribus volumus esse notum quod premissa deliberatione prouida et de voluntate vnanimi fratrum nostrorum videlicet Ortolfi et Hainrici Philippi Alberonis fratrum ex una linea ex altera vero Chunradi Alberonis et Raymberti insuper aliorum amicorum nostrorum quocunque nomine vocentur accedente consensu spontaneo ob honorem gloriose virginis Marie ac remedium progenitorum nostrorum et nostram salutem ecclesie sancte Marie in Wilhering et fratribus ibidem deo famulantibus ius totius proprietatis nobis ab antecessoribus nostris attinens in curia et adiacenti area in Clendorf quam videlicet curiam cum dicta area olim dominus Leo miles de Warperch a nobis iure feodali tenuit qui nichilominus ius suum in predictis scilicet curia et area eisdem fratribus de Wilhering cum omnibus attinentiis suis quocunque vocabulo censeantur pro XL talentis denariorum Winnensis monete permanus nostras facta resignatione debita vendidit dedimus et contulimus iusto proprietatis titulo cum abrenuntiatione et abdicatione plenaria que vvlgariter fuercicht dicitur in perpetuum libere possidendum exhibentes nos memorate curie et aree in Clendorf auctores qui wlgo Gwer dicuntur ac defensores perpetuos contra inpetitiones et querimoniarum insultus heredum siue amicorum nostrorum aut aliorum quorumlibet sibi ius proprietatis sev ius feodale in eisdem videlicet curia et area vsurpancium dum requisiti per supradictos fratres de Wilhering uerimus in conmuni placito vel priuato Hac maiori cautione adhibita et firmata quod cum vnus nostrum aut predictorum fratrum nostrorum vnus vel plures decesserit uel decesserint superstes uel superstites loco decedentis uel decedentium auctores uel defensores sepe dicte curie et aree in Clendorf forma prenotata eius se constituere tenebuntur In cuius rei testimonium euidens et cautelam prelibate ecclesie in Wilhering et fratribus ibidem presentem paginam tradidimus sigillorum nostrorum caractere roboratam cum testibus subnotatis et sunt hii dominus Gotfridus de Pernawe [] Tewrwanger Meinhardus de Ybsa Hainricus Prantner Vlricus mutarius Hainricus frater suus ciues in Lintz et alii quam plures Datum anno domini MCCLXXIX quarto Kalendas Junii