Charter Document - 04000091
Charter Number: | 04000091 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Heinricus dei gratia Comes Palatinus Reni Dux babarie tenore presentium profitemur quod nos considerata et inspecta pia deuotione et religiosa conuersatione ecclesie et Conuentus de Wilhering ordinis Cysterciensis Conuentui et fratribus eiusdem ecclesie de nostre liberalitatis gratia concessimus et indulsimus quod unum talentum salis ampli ligaminis apud Lintz sine omni exactione mute annuatim licentiam habeant libere transducendi super quantitatem illius salis quo singulis annis pro necessitate ad prebendam indigeat domus ecclesie supradicte Mandantes vniuersis et singulis officiatis mvte nostre in Lintz vt eandem gratiam et libertatem ipsi ecclesie et conuentui inperpetuum sine contradictione qualibet debeaut inviolabiliter obseruare maxime etiam quia eadem gratia ab antecessoribus nostris freti sunt hactenus et gauisi sicut in literis instrumentorum suorum obtentis a principibus Austrie didicimus euidenter In cuius rei testimonium presens scriptum ipsis tradidimus et donauimus nostri sigilli robore conmunitum Datum in Lintz anno domini M Ducentesimo LXXVIII Tercio Idus Decembris