Charter Document - 04000090

Charter Document - 04000090


Charter Number: 04000090
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne gestarum rerum obliuio aut longa temporis decursio tollat memoriam solent facta hominum perpetuo duratura voce testium et scripturarum apicibus perennari In Notescat ergo presentibus et futuris quod ego Berhtoldus de Tanneberch nullius adhuc heredis possessionis immo vxore carens contuli et delegaui ecclesie Sancte Marie virginis in Wilhering pro remedio anime patris mei domini Pilgrimi et matris mee ibidem sepulte possessionem meam in Oprehtsperg videlicet Curiam et feodum que possessio me contingebat ex parte predicte matris mee et ex parte domini Manigoldi de Wesenberch aui mei titulo proprietatis liberaliter perpetuo possidendam Cum igitur memorata possessio a predicto auo meo domino Leutoldo prvschinchoni pro quatuordecim talentis fuerit obligata dedi et contuli predicte ecclesie et fratribus ibidem aliud feodum iuxta Wolfstein quod dicitur in dem Bircheih similiter possidendum liberaliter cum pleno consensu fratris mei Chunradi ad quem idem feodum pertinuit sicut et ad me ut predicti fratres supradictam possessionem cum propria pecunia de prefato prvschinchone redimant et resoluant In Cuius rei testimonium et certam euidentiam predictis fratribus dedi presentem cedulam voce testium et sigilli mei munimine roboratam Sunt ergo huius donationis testes dominus Wernhardus et Heinricus de Schovnberch germani fratres Haertnidus et furtarius Chunradus Otachorus milites predictorum dominorum Heinricus de Etzleinperge Rugerus et Vlricus filii sui Otto de Emling Chunradus de Justingen Chunradus de Chrencing Rugerus de Stein Albero Chreiner Weicherus et Wernhardus fratres de Hegling Christanus et alii quam plures Datum et Actum Anno domini MCCLXXVIII Mathye apostoli