Charter Document - 04000085

Charter Document - 04000085


Charter Number: 04000085
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

O[takarus] dei gratia Rex Bohemie Dux Austrie et Stirie et Marchio Moravie omnibus hanc litteram inspecturis salutem in perpetuum Quia quod in tempore agitur successione temporis memorie hominum elabitur nisi huiusmodi littere presidio succurratur prouide decretum est ut que digna memoria iudicantur scripture testimonio perhennentur Tenore igitur presencium innotescimus vniuersis quod nos ad honorem dei et beate Marie semper uirginis ecclesie Cisterciensis ordinis in Wilheringe donamus ecclesiam parrochialem Greymarsteten abbati et collegio dicti monasterii libere ac licite perpetualiter possidendam sicut ab antecessore nostro duce Friderico fuit donata et ipsius priuilegio confirmata Vt hec ergo donacio non possit ab aliquo reuocari super collacione presenti hanc chartam conscribi iussimus ipsam cenobio sepedicto in firmum robur et durabile testimonium assignando sigillorum nostrorum munimine roboramus testibus eciam ad amplificacionem certitudinis subnotatis qui huic donacioni nostre hilariter et sollempniter facte aderant nostro facto et proposito iuxta quod et decuit applaudentes Quorum hec sunt nomina Petrus prepositus de Wisherat Dobihs prepositus de Melnik Magister Vlricus prothonotarius Magister Gerhardus plebanus de Wienna Eberhardus plebanus de Ruspach Wernherus plebanus de Holabrunne Dominus Nicolaus filius regis Heinricus comes de Hardekke Zmielo de Strielz Hartlibus camerarius Morauie Otto de Perhtholtstorf Otto de Haslawe Chadoldus de Waching Fridericus Dapifer de Lengepach Hadmarus de Werde et alii quam plures Datum Anno domini MCCLXX sexto kalendas Februarii