Charter Document - 04000080

Charter Document - 04000080


Charter Number: 04000080
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ulricus de Lobenstain presentem paginam cognituris notitiam geste rei Ne gestarum rerum euanescat memoria processu temporis discretorum uirorum etas solet eam litteris eternare Notum sit ergo tam futuris quam presentibus quod nos Vlricus de Lobenstain possessionem nostram in Piberawe cum omnibus attinenciis videlicet pratis pascuis nemoribus agris cultis et incultis cum consensu heredum nostrorum scilicet Sighardi Witigonis Perchtoldi Vlrici Alberonis et Ottakri dedimus domui sancte Marie in Wilhering liberaliter possidendam pro Ix libris wiennensis monete Vt autem talis traditio nulla queat in posterum calumpnia perturbari presentem paginam ipsis tradidimus nostri sigilli munimine roboratam Acta sunt hec de consensu vxoris nostre domine Elyzabeth anno domini MCCLX quinto in festo sancti Martini Huius rei testes sunt domini de Schownberch dominus Heinricus et Wernhardus seniores et Wernhardus et Heinricus iuniores Vlricus de chapella Sighardus et Rugerus Arnoldus et Otto dicti Piberones Otto rughalm Chunradus wachrainarius Vlricus et Vlricus officialis et alii quam plures