Charter Document - 04000079
Charter Number: | 04000079 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ne gesta hominum racionabiliter facta per diuturnitatem temporis obliuio tollat congruit ea scripture testimonio perhennari Hinc est quod nos Henricus et Bernhardus fratres de Schaunbergk et Bernhardus et Henricus juniores notnrn esse volumus omnibus presentibus et futuris hanc literam intuentibus quod Wernhardus nobis Henrico et filiis nostris Wernhardo et Henrico consencientibus et etiam secum donantibus possessiones suas in Praitwisen et curiam in Fuert et molendinum cum ipsorum omnibus attinenciis scilicet pratis et piscacionibus nemoribus et pascuis viis et inviis et quelibet que vsui esse possunt ecclesie sancte Marie in Wilhering ob remedium anime sue donauit post mortem suam libere possidendas Eo autem viuente de dictis bonis ecclesie prenotate duo talenta denariorum annis singulis est daturus Est autem forma donacionis talis quod de quatuor librarum redditibus ex dictis bonis anniuersarius suus annis singulis celebretur et de octo librarum redditibus eciam ex bonis sepe dictis hospitale in loco prebabito est habendum Insuper et hoc duximus declarandum quod nos vel heredes nostri siue eciam officiales et alii nobis attinentes habitatoribus possessionum predictarum inferre aliquas iniurias non tenemur videlicet in Stewris vel vecturis in pernoctacionibus vel aduocaciis vel aliquibus grauaminibus opprimere sed pia defensione tuebimur propter deum Est autem hec donacio facta secundum jura et libertates ordinis et dicte domus Vt autem hec nostra donacio firma permaneat et inconuulsa nos sepe dicte domui hanc paginam damus sigillorum nostrorum munimine roboratam Testes sunt Rugerus prueschinck et alii quam plurimi fide digni Datum in Schaunbergkh Anno domini MCCLXV