Charter Document - 04000077

Charter Document - 04000077


Charter Number: 04000077
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Bertholdus dei gratia Babenbergensis Episcopus Notum facimus vniuersis quod cum super assignationem clauis ad Turim Sancti Georij in Atergeudorf inter nos et Nobiles viros dominos de Schowenberch orta fuisset materia questionis eandem clauem in placitis que judex dictorum nobilium ibidem habebit eidem judici sine nostro et eorum preiudicio ad nostrum reditum fecimus assignare ita tamen si comunis timor medio tempore fuerit nostri homines cum judice in eadem turri se recipient pro tutela Et post reditum nostrum ad easdem partes nos et dicti nobiles arbitros qui nostris placitis prius interfuerunt tenebimur inuocare et quicquid ijdem per iuramentum requisiti dixerint de eadem claue nos et ipsi ratum tenebimus atque firmum et omnia alia que in literis prioribus continentur de forma compositionis inter nos et dictos nobiles per eosdem arbitros ordinata In cuius rei testimonium presens scriptum nostri sigilli robore fecimus communiri Datum apud Claustrum Wilheringen Anno domini MCCLXIIII Quarta feria post diem pentecostes