Charter Document - 04000076
Charter Number: | 04000076 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Frater Ernestus dictus abbas in Wylheringe Cunctis christi fidelibus tam presentibus quam futuris hanc paginam inspecturis perpetuam in domino salutem Commendanda sunt memorie litterarum ea que apud posteros possint oblivionis vel cuiuslibet contrarietatis offendiculo vacillare Ne humana obliuio negligentie aut litis fiat occasio Presentibus et futuris notum facimus quod ex consensu nostro et nostrorum fratrum Dominus Vlricus de lobenstaein fundauit ecclesiam in Zvetlik que sita est in terminis ecclesie in Greimharsteten vt ibi sacerdos residens collocetur qui ipsam inofficiet officiis diuinis fideliter et deuote cvi tradere tenetur dotem et aream et alia necessaria vnde commode poterit sustentari Nos vero frater Ernestus dictus abbas in Wilheringe et plebanus in Greimharsteten ipsi sacerdoti etiam in subsidium uite temporalis cottidianum questum cum minoribus decimis indulgemus Apud quam ecclesiam recipient sepulturam et alia ecclesiastica sacramenta omnia novalia que supra dictus dominus Vlricus plantauit tempore uite sue Illa vero novalia que pater ipsius felicis memorie plantauit in ante memorata ecclesia Greimharsteten ecclesiastica recipient sacramenta Quare tenore presentium protestamur nullum ius uel aliquam petitionem in collatione ecclesie in Zvetlik ipsum dominum Vlricum uel suos posteros habituros Solo excepto quod ipsum sacerdotem defendere et tuere promisit sine omni emolumento temporali Plebanus itaque de Greimharsteten sacerdotem sepe dicte ecclesie iristuet et destituet secundum quod sua merita postularint Vt autem hec rata permameant et illibata presentem cartam super ea conscriptam fecimus nostri sigilli munimine roborari Huius rei testes sunt Monachi de domo nostra frater Chvnradus Prior Mehtfridus subprior Otto maior cellerarius Albrandus custos Otto cantor Sifridus infirmarius Heinricus vestiarius et alii quam plures Actum anno domini MCCLX quarto jn festo sancti Bartholomei Apostoli