Charter Document - 04000073

Charter Document - 04000073


Charter Number: 04000073
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quia pro instabilitate rite humane multa somnio obliuionis sopiuntur ideo que iuste et racionabiliter fiunt ne post hoc in aliquod disceptationis vel dubitacionis scrupulum deducantur ea litteris mandata posteris illesa transmittere non inutile iudicamus Notum igitur vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris facimus quod nos Henricus et Bernhardus fratres de Schaunbergk cognito jure ac libertate ordinis Cisterciensis domui beate Marie in Wilhering ordinis Cisterciensis hanc indulsimus libertatem vt neque nos neque aliquis nostrorum iudicum de possessionibus suis eciam de hominibus ipsius liceat vel debeat quicquam judicare solo excepto judicio damnatorum Ceteras causas judicabit eiusdem ecclesie Abbas vel is cui commiserit vices suas Si autem dictus Abbas de hominibus vel possessionibus ecclesie dicte attinentibus alicui justiciam facere negauerit diffinite quod racionabiliter probari possit judex noster eidem faciet justicie complementum Vt autem hec nostra actio nulla imposterum possit calumnia pertubari presens instrumentum super ea conscriptum mandauimus sigillorum nostrorum munimine roborari Testes sunt hi Hertnidus dapifer Conradus de fuert Conradus de Strahen Vlrich de Chirchpergk Eberhardus Schreier Ludwicus Schiffer Ditricus Schiffer Sibrant de Gelting jtem Sibrant de Gelting et alii quam plures Actum in Schawnbergk anno domini MCCLXIIII In die sancti Michaelis