Charter Document - 04000071
Charter Number: | 04000071 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Pledge |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
H et W de Schawenberch tenore presentis scedule protestamur quod nobis quedam sumula denariorum uidelicet XII talentorum Viennensis monete indigentibus eadem aput venerabilem dominum nostrum Abbatem de Wilhering mutuo accepimus duo feoda nostra in Chalhamting apud Eibenberch sita po eisdem sibi nomine pignoris assignantes sic tamen condicionaliter vt si infra festum beati Martini proxime uenturum predictam sibi pecuniam persoluerimus ad usus nostros redeant bona prehabita et ipse dominus Abbas prouentus quoscunque medio tempore intulerit resarciat in pecunia supradicta Quod si nec ad illum terminum sepe dictam pecuniam soluerimus ipse dominus Abbas ex tunc illis ut aliis ecclesie sue bonis gaudeat que hodie sibi per Confirmationem presentis scedule sigillique nostri appositione [] dictum est nomine pignoris assignamus Datum in Schawenberch Anno domini MCCLXIII XV Calendas May