Charter Document - 04000069

Charter Document - 04000069


Charter Number: 04000069
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1262
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Bernhardus dictus de Schaunbergk presenti scriptura scire volumus vniversos quod nuper vniuersis per districtum nostrum constitutis qui esse poterant et debuerant cum in vreihaym placitum in propria persona indixissemus celebrandum et quia plures prout ratio equitatis exposcebat iudicium et iusticiam sibi fieri postulantes ad predictum locum confluxissent superuenit etiam et Reuerendus in christo pater et dominus Abbas in Wilhering negocia ecclesie sue sollerter ibi tractaturus Assumpto itaque pro se aduocato nobili milite Rudolfo de Alhartinge forma debita iuris obseruata sentenciam a nobis petens requisiuit videlicet Si aut ipse Abbas aut successores sui Abbates sine consensu fratrum suorum scilicet monachorum possessiones ecclesie sue possent delegare alicui persone ad dies et ad vsum fructum sue uite et sane lata coram nobis per memoratum nobilem militem de Alhartinge sententia pocioribus qui aderant adiudicantibus Prenominatus pater Abbas in Wilhering obtinuit in omnium audiencia quod nec ipsi nec alicui successorum suorum sine consensu sui conuentus liceret possessiones Ecclesie sue concedere alicui persone ad dies et ad vsum fructum sue vite hoc quoque adiuncto et per sentenciam confirmato ut propter malorum validos incursus et violentas impeticiones nec ipse supranominatus dominus Abbas de Wilhering in posterum super eiusmodi grauaminibus possit conueniri nisi forte super concessione uel delegacione aliquis superius descripta instrumentum domini Abbatis superius nominati habuerit quis quod de consensu conventus vel fratrum monachorum expressam fecerit mentionem et ne de cetero quemquam negocium hoc perturbet sentenciam supra dictam approbamus et confirmamus et presentem cartulam sigilli nostri appensione cum testibus subscriptis roboramus Testes sunt hi Rudolfus de Alharting Conradus de Strahen et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXII VI Kalendas Maji