Charter Document - 04000065

Charter Document - 04000065


Charter Number: 04000065
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne gestarum rerum obliuio tollat memoriam solent facta hominum imperpetuum duratura et maxirne que ad salutem respiciunt animarum voce testium et scripturarum apicibus roborari Ego igitur Sighardus dictus Castor ad noticiam tam presentium quam futurorum peruenire cupio quod cum adhuc vxore ac liberis carerem conpunctus et contritus sanus et incolomis veni personaliter in Wilhering dedi et contuli ecclesie beate Marie virginis ibidem ponendo manum meam super altare ipsius gloriose virginis Marie predium meum quod vulgariter dicitur in der Owe titulo proprietatis absolute et liberaliter et eternaliter possidendum Sed quoniam diminute sunt ueritates a filiis hominum querencium per calumpniam aliena ideo ad ampliorem certitudinem obligaui dictum predium supradicte ecclesie ac fratribus in Wilhering ne aliquis inposterum heredum uel amicorum meorum inpetere possit pro viginti libris vt de redditibus eiusdem predii in die Assumpcionis gloriose virginis Marie conuentui seruiatur ut pro hoc anime mee ac predecessorum meorum sint memores defunctorum Vt autem hec tam sollempnis donacio et delegacio nulla valeat in posterum calumpnia perturbari presens scriptum sepe dictis fratribus dedi sigilli mei et sigillis fratrum meorum munimine roboratum Sunt huius donacionis testes Wernhardus de Ruspach Wolfelinus de Hartheim Hertnidus dapifer de Schovnberch Chunradus de furt Ditricus et Ludwicus dicti Schyuer