Charter Document - 04000064
Charter Number: | 04000064 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Award |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Wernhardus de Schowenberch vniuersis trinitatis fide illustratis presentium noticiam habituris Salutem in perpetuum Conuenit scribi quod non conuenit obliuisci Ea enim que uite presentis aguntur curriculo facile uacillant nisi scripti testimonio roborentur Noscant ergo in christo presentes et in eodem feliciter successuri quod nos Wernhardus de Schowenberch et dilecta Hedwigis uxor nostra assensu beniuolo amborum contulimus Curiam vnam in Ceylac ob remedium nostrarum animarum sana mente et uolenti animo beate Marie in Wilheringen Cenobii Ordinis Cisterciensis pleno iure perpetuo possidendam tali mediante conditione quod Dominus Abbas et Conventus dicti Cenobii duabus Domicellabus uidelicet Elisabeth et Margarete in suis prouidere debeant necessitatibus annis singulis usque ad obitum utriusque uidelicet in quinque Schaffiis siliginis et vno Tritici nec non quinque Schaffiis avene et media Carrada cereuisie porcum vnum ualentem dimidium talentum denariorum si tamen pro porco medium talentum accipere elegerint ipsis sine contradictione qualibet assignetur pro stevra etiam medium talentum ligna quoque ipsis dentur prout eorum necessitas hec requirit tempore tamen suo secundum consuetudinem terre quando dantur Seruicia ipsis administrentur hec eadem prelibata Seruicia etiam manualia ipsis dari uolumus tempore oportuno Hoc adicientes quod si altera earum Carnis exsoluerit debitum superstita nichilominus prouideatur ex integro in predictis Ad hanc itaque prouisionem sic ipsos teneri firmiter cognoscatis uidelicet quod nec per spolium particulare nec per incendium se valeant excusare nisi forte a possessione sepe dicte curie violentorum incursu eliminati fuerint quorum potentie nec per se nec per subsidium nostrorum amicorum ualeant obuiare quod si sic de eadem eiecti fuerint Curia tunc loco eiusdem Curiam in Greymharsteten et allodium ibidem in via situm tenebunt iure superius annotato Insuper disposuimus dictis Domicellabus X libras aput dominum Abbatem dicti cenobii quibus ipsis fueramus obligati in quorum solutione ipsis assignauit feodum vnum situm in Piberowe quod tenebunt pleno iure ac iurisdictione perfecta quamdiu in hac vita fuerint constitute ipsis quoque decedentibus dictum feodum iterato ad usus sepe memorati Cenobii revoluetur Vt autem hec obtineant perpetui roboris firmitatem presentem literam iussimus insigniri nostro ac venerabilium uirorum sigillo Abbatis videlicet Joannis de Povngartenberg et Abbatis Ernesti qui tunc sepe dictam domum in Wilhering regere uidebatur Testes huius actionis sunt hi frater Adam de Wilhering frater Liopoldus de Valchenstaein frater Eberhardus et frater Wilhelmus de ordine minorum et frater noster H cum duobus filiis Wernhardo et Henrico Sighardus Piber Trostlinus Sigehardus gnevss Wernhardus latinus Hertnidus dapifer Vurtarius Vlricus de Chirchperg et Alii quam Plures Acta sunt hec anno gratie MCCLVIII