Charter Document - 04000063

Charter Document - 04000063


Charter Number: 04000063
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus dei gratia Babenbergensis episcopus Cum ad ecclesias Dei nostra pie fertur intentio et earum commoditatibus providendo et augmentando saluti anime nostre consulimus et commoditati pauperum providemus Hinc est quod cum ecclesia in Wilhering Ordinis Cisterciensis Pataviensis Diocesis in fundo ecclesie nostre sit fundata et quasi novella plantatio subsidio indigeat ut possit de die in diem proficere ad meliora Nos ad petitionem dilecti in Christo Ernesti ejusdem loci abbatis eidem loco contulimus in valle Gerstenthall in loco qui dicitur mons Aslech in redditibus quadraginta denariorum ubi possint animalia sua locare sicut in vulgari dicitur ad unam integram Swaigam mandantes ut super predicta collatione nullus eos impediat vel molestet [] Huius rei testes sunt Albertus ecclesie nostre prepositus Magister Eberhardus de Herwipoli canonicus noster Nobiles viri Hainricus Wernhardus de Schoumberch Comes Hainricus de Furstenberg Engelhardus de Ostuera Leutemannus Sighardus Piber Alramus de Atersee Ulricus de Mura ministeriales nostre ecclesie Actum in Ottensheim anno Domini MCCLVII In mense Martii XV Indictione