Charter Document - 04000058

Charter Document - 04000058


Charter Number: 04000058
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otocarus dei gratia dux Austrie et stirie et Marchio Morauie omnibus hanc litteram inspecturis salutem imperpetuum Quia quod in tempore agitur successione temporis memorie hominum elabitur nisi huiusmodi littere presidio succurratur Prouide decretum est vt que digna memorie iudicantur scripture testimonio perhennentur Tenore igitur presentium innotescimus vniuersis quod nos ad honorem dei et beate Marie semper uirginis ecclesie Cisterciensis ordinis jn Wilhering donamus ecclesiam parrochialem Greymarsteten Abbati et collegio dicti monasterii licite ac libere perpetualiter possidendam sicut ab antecessore nostro duce Friderico fuit donata et ipsius priuilegio confirmata Vt hec ergo donatio non possit ab aliquo reuocari super collatione presenti hanc kartam conscribi iussimus ipsam cenobio sepe dicto in firmum robur et durabile testimonium assignando sigilli nostri munimine roboramus Testibus etiam ad amplificationem certitudinis subnotatis qui huic donationi nostre hilariter et sollempniter facte aderant nostro facto et proposito iusta quod et decuit applaudentes quorum hec sunt nomina Budislaus Abbas de Zwetl Johannes Abbas de Pawngartenperg magister Wilhelmus prothonotarius Otto Comes de Hardekke Otto de Sleintz Albero de Chuenring Botsco Purgrauius de Znoym Conradus de Cekking Rudolfus de Potendorf et alii quam plures Acta sunt hec in Lintz Anno ab incarnatione domini MCCLII Quarto kalendas Decembris