Charter Document - 04000057

Charter Document - 04000057


Charter Number: 04000057
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1252
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Que geruntur in tempore ne labantur cum tempore eternari debent memoria litterarum Notum sit ergo presentibus et futuris quod dominus Aernestus Abbas in Wilhering cum consensu Capituli sui predium in quo olim Darro nomine sub Wachrain sito residebat cum adiacente nouella que in vulgari Rut nuncupatur michi Chvnrado dicto Waccrein ciui Lintcensi et Chvnegvndi uxori mee ad dies vite nostre tali contulit sub forma ut singulis annis in Natiuitate beate virginis Marie XXX denarios ecclesie Wilhering persoluamus Post obitum siquidem nostrum sublato omni heredum et amicorum nostrorum obstaculo dictum predium libere et sine inpedimento quolibet ad usus memorate reuertetur ecclesie Excepto quod mediam partem frugum qui in agro remanserunt pro nostro disponemus arbitrio reliqua uero pars cum domo et omnibus ei attinentibus ad usus cedet ecclesie Acta sunt Hec Anno domini MCCLII IIII jdus Martii coram testibus subnotatis Heinricio dicto fabro Eberwino de velden Heinrico de pvochenawe Heinrico thannenbergario Sigehardo genero Friderici de awe Hermanno [filio] Popponis Eberhardo consobrino Wachreinarii Vlrico consobrino dicti Wachreinarii Hildmaro notario et aliis quam pluribus