Charter Document - 04000052
Charter Number: | 04000052 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos H et Wn fratres de Schovnberch notum facimus vniuersis quod dominus abbas de Wilhering de consilio fratrum suorum militi nostro Chunrado de wert Allodium in Stainsultz ad dies suos iure contulit censuali tali videlicet conditione ut idem Chunradus predictum feodum ipsi monasterio deseruiat annis singulis censu statuto scilicet denariis LX in natiuitate beate Marie Chunradus autem de wert vicissim domui in Wilhering duo predia contulit post obitum suum vnum in Sigranswanch quod dicitur an dem Aigen reliquum in Michelpach disponens ipsis fratribus de illo in sigratswanch V mensuras avene de reliquo X denarios volens hoc ipsis fratribus ipso adhuc uiuente dari annis singulis Post mortem vero ipsius tam suum predium in Stainsultz quam alia duo libere et quiete possidebunt Quod factum vt stabile sicut diffinitum est permaneat presentem litteram abbati et conuentui predicto dedimus sigillo nostro roboratam cum testibus subnotatis Hertwico de Hekinge Eberhardo clamatore Hertnido et Levtoldo filiis dapiferi Ludwico et Chunrado de Strahen Vlrico schiuer Chunrado de awe et aliis quam pluribus Acta sunt hec anno domini MCCL