Charter Document - 04000050

Charter Document - 04000050


Charter Number: 04000050
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Capitulum Patauiense Omnibus christi Fidelibus presentem litteram inspecturis Salutem in domino Cum uota iusta digne sint et rationabiliter admittenda maxime tamen illorum qui pro religione ampliori sunt gratia amplectendi Hinc auctoritate presencium declaramus quod nos ad preces domini nostri R venerabilis Patauiensis Episcopi gratie quam ipse fecit Ecclesie in Willheringe omnimodis consentimus videlicet ut eadem Ecclesia de omnibus vineis quas in presentiarum possidet et ad ipsam pertinent siue vinee in agros siue agri in vineas redigantur sibi et successoribus suis tantum vnam libram Wiennensem in festo Kolomanni annuatim soluant nomine decimarum de eodem nostro consensu hanc presentem litteram ipsi Ecclesie dantes Sigillo nostri Capituli communitam Testes vero sunt hii fratres Gotfridus Senior Magister Dietzo Heinricus de Weging Heinricus de Ramung Magister Ainwicus Magister Johannes Dietmarus Tumplebanus Otto de Lonsdorf Archydiaconus Werinhardus de Morspach Albertus de Alderspach Anshalmus frater ibidem Dietricus Plebanus de Grimarstetin et alii quam plures Datum Patauie Anno domini MCCXLVIII XIII Kalendas Februarii