Charter Document - 04000049

Charter Document - 04000049


Charter Number: 04000049
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rvdegervs Dei gratia Patauiensis Episcopus Imperpetuum Grata et deuota obsequia abbatis et Conuentus Sancte Marie in Wilheringe nobis exhibita et que nobis gratiora inposterum exhibere poterunt aduertentes principaliter tamen pro diuina retributione eidem Ecclesie hanc gratiam fecimus specialem ut de omnibus vineis ad ipsam pertinentibus siue vinee in agros siue agri in vineas redigantur nobis et successoribus nostris tantum vnam libram Wiennensem jn festo Cholomanni annuatim soluant nomine decimarum Vt autem eidem Ecclesie indulta gratia a nobis et nostris successoribus inuiolabiliter obseruetur presentem paginam cum sigilli nostri appensione et testium subscriptione fecimus roborari Testes sunt hii Magister Dietzo Otto de Lonsdorf canonici Patauienses Otto de Possmunster Heinricus de Harthaim Chunradus de Chremsdorf Heinricus de Prisekke Dietricus Abbas et frater Anshalmus de Alderspach Gebolfus plebanus de Niwnchirchen Otto Notarius et alii quam plures Datum Patauie Anno domini Millesimo CCXLVII Kalendas Decembris Pontificatus nostri Anno quinto decimo