Charter Document - 04000048

Charter Document - 04000048


Charter Number: 04000048
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudegerus dei gracia patauiensis Episcopus Omnibus presentem literam inspecturis Salutem in eo qui est uera salus Licet iuxta dominicum preceptum proximos nostros intuitu fraterne caritatis diligere teneamur maxime tamen illis in quolibet necessitatis articulo subuencionis stipendio adesse tenemur Qui se ipsos abnegantes et commutantes transitoria perpetuis intemerate virginis filio se holocaustum offerunt sub sancte religionis habitu sibi iugiter militantes Huius rei gracia presenti scripto innotescimus vniuersis quod nos dilectorum in christo fratrum Abbatis et Conuentus sancte Marie in Paumgartenperge iustis et rationabilibus peticionibus fauorabiliter inclinati ipsis indulsimus auctoritate et testimonio presentium literarum ut decimaciones trium Grangiarum videlicet Gozoltinge Modenstorff et Teiming siue easdem grangias in Mansus redigere uoluerunt siue non sicut ab inicio ecclesie sue ipsas quiete et sine contradiccione qualibet possederunt sic perpetuo presentis scripti patrocinio et confirmacione ipsos quieta possessione gaudere uolumus earundem Quicumque autem in huius nostre confirmacionis et indulte sibi libertatis nocumentum aliquid attemptarit indignacionem omnipotentis dei et nostram et sentenciam excommunicacionis se nouerit incurrisse Ad maiorem eciam confirmacionem et in testimonium premissorum ad que dilectorum in christo fratrum Capituli patauiensis uoluntas affuit et consensus presentem litteram conscribi et sigilli nostri et Capituli Robore fecimus conmuniri Huius rei testes sunt Pylgrimus abbas de sancta Cruce Dietricus Abbas de Alderspach Ernestus abbas in wilheringe Cisterciensis ordinis Gerhochus Archidiaconus Vllricus de Maminge Archidiaconus Dietmarus plebanus Canonici Patauienses Otto de posemunster Conradus zachalm laici et alij quam plures Datum patauie Anno domini Millesimo ducentesimo Quadragesimo septimo Quarto ydus Julij Pontificatus nostri Anno Quarto decimo