Charter Document - 04000047

Charter Document - 04000047


Charter Number: 04000047
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus Omnibus presentem Paginam inspecturis Salutem in domino iesu christo Cvm pretextu fragilitatis humane labilis sit memoria hominum necesse est ut ea que aguntur in tempore per aliquod amminiculum mentibus hominum commendentur Hoc igitur scripto notum facimus tam presentibus quam futuris quod defectum quem Monasterium de Wilheringen in Sale patitur intuentes moti visceribus pietatis eidem Monasterio in Salina nostra nudi salis talentum dimidium Cuppularum ob nostrorum predecessorum ac propriorum veniam delictorum de consensu nostri capituli tradidimus annuatim ita quod sepe dicto Monasterio aput Salinam nostram annis singulis in festo Natiuitatis beate virginis ab officialibus nostris qui idem officium Saline pro tempore tenuerint dicta Salis quantitas annis singulis assignetur Vt autem talis donacio perpetuo gaudeat robore firmitatis pro euidenti testimonio et cautela Sigillo nostro ac eciam Sigillo Capituli nostri memorato Monasterio hanc fecimus Paginam roborari Datum huius aput Salzburch anno domini MCCXLVI IIII Idus Maii Indictione IIII