Charter Document - 04000046
| Charter Number: | 04000046 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1243 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Heinricus diuina miseratione dictus abbas in Wilhering officii nostri debitam prosequimur actionem et ad vtriusque uite felicitatem nobis prodesse non ambigimus si memoranda nostri temporis facta per suffragia litterarum transmisimus noticie posterorum eo quod diminute sint veritates a filiis hominum querentium per calumpniam aliena Nouerint igitur vniuersi presentem paginam inspecturi quod pie memorie dominus Levtoldus de Pernawe anime sue prouidens in futurum tradidit ecclesie nostre manu coadunata et potestatiua vxoris sue Jute et filii sui Levtoldi curiam suam in Pernowe fratrum vsibus profuturam Nos autem uersa uice de conmuni consilio conuentus plena fide promisimus eidem L suisque consanguineis subnotatis quod prefata curia nunquam per nos alienabitur ab ecclesia in Wilhering iure feodali vel censuali nec aliis modis sed singulis annis in vigilia Thome apostoli dabitur conuentui consolatio conpetens de prouentibus curie prenotate Porro si contingat eandem curiam in aliquo molestari vel in iure nostro debilitari filius suus Levtoldus adhuc uiuens sine omni vtilitate molestiam illam propulsabit et ius nostrum fideliter promouebit Ad huius rei certam euidentiam presentem paginam exinde conscriptam sigillo nostro fecimus insigniri Testes sunt Ditricus plebanus in Witimspach Vlricus ibidem Heinricus et Chvnradus filii sui Alramus et Chunradus filius suus de Witimspach Heinricus de Alzingen Hermannus de porsenprunne Werinhardus de pozowe Walchunus de nitertingen Chunradus de Golansperge Herrandus faber Heinricus de villa et alii quam plures Actum Anno domini MCCXLIII Indictione prima
