Charter Document - 04000045
Charter Number: | 04000045 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Fridericus Dei Gratia dux Austrie et Stirie et Dominus Carniole omnibus Mutariis et Iudicibus eius iuxta danubium constitutis gratiam suam et bonam uoluntatem Cum iuxta solitam progenitorum nostrorum pietatem honorare debeamus ecclesias et ecclesiasticas personas in quarum honore Deus honoratur specialiter tamen dilectorum nostrorum abbatis et conuentus in Wilheringen immunitatem et libertatem ipsis a progenitoribus nostris et a nobis indultam minuere nolumus sed augere Quare fidelitati vestre mandamus sub obtentu gratie nostre precipientes quatinus gratiam et immunitatem quam ex nostra concessione hactenus habuerunt conseruetis predictis fratribus inconcussam Ita quod in ducendis uictualibus uel aliis rebus propriis ad usus ipsorum pertinentibus tam in terris quam in aquis in ascensu et descensu ab eis nihil penitus exigatis prouisuri diligentius ut illa ecclesia nunc et in posterum sic gaudeat de indulta sibi gratia ut nos propter hoc apud Deum digna recipere possimus premia meritorum Datum Anno gratie MCCXLII XVII Calendas Septembris